Hic est index legionum imperii Romani volventibus saeculis. Saepe eodem numero nuncupatae sunt quod initio solum legiones quattuor sub imperio consulari suppetebant qua re imperatoribus ad bella gerenda novas legiones conscribere coacti sunt. Inter bella civilia frequenter in imperio exarsa ab utraque parte legiones eiusdem numeri institutae sunt, qui postea rite geminae vocatae sunt.
Legionibus discernendi causa saepe cognomen tributum est, quod aut ad firmitatem in bello (pia fidelis) vel ad nomen conditoris (Flavia) pertinuerunt. Praeterea legiones aut ab origine eorum nomen trahere solebant aut a munere (Equestris vel Adiutrix).
Nonnullae legiones acie victae atque contritae reconscriptis militibus iterum eodem numere signatae sunt, aliarum numeri pro infelices habebantur (ut legiones XVII usque XIX) neque eo numere iam utebatur.
Hoc in indice solum legiones enumerantur quae usque ad imperium Augusti militiabant neque legiones aetatis bellorum civilium ut Legio Martia anno 42 a.C.n. extincta indicantur.
Imperio quarto saeculo profunde reconstituto divisio in legiones aboluta est quapropter difficile est dictu tempus quoad partes legionum veterum provixerunt.